torstai 6. elokuuta 2009

Beatus ante mortem

Diogenes autem Cynicus iam senex factus paulo ante quam extinctus est se inhumatum extra urbem Corinthum proici iussit. Cum discipuli ab eo stupentes quaererent, cur volucribus ferisque se commendare vellet, "Baculum ergo", inquit, "propter me ponitote, quo istas abigam." Tum discipuli: "Qui id facere poteris, nihil sentiens, cum humi defunctus iacebis?" Ad haec Diogenes: "Quid igitur mihi volucrium ferarumve laniatus obesse valebit nihil tunc temporis sentienti?"

Ei kommentteja: