Epaminondas Thebanus, qui proelio apud Leuctra commisso Lacedaemonios devicit, clarissimus exstitit. Deinde cum Thebani iterum Lacedaemoniis bellum inferrent, Epaminondas omnium consensu imperator declaratus est. Qui cum aput Mantineam post impetum in hostes factum ipse milites suos in prima acie pugnans duceret hortareturque, Lacedaemonii facillime, quis esset, cognoverunt. Quam ob rem eum solum universi aggressi sunt Lacedaemonii; neque hi prius proeliando destiterunt, quam Epameinondan hasta percussum concidere conspexerunt.
At ille ubi mortiferum vulnus se accepisse animadvertit, quaesivit, utra pars eo temporis momento superior esset. Posteaquam Thebanos iam victoriam reportavisse audivit, "satis", inquit, "iam mihi vixisse videor; invictus debitum meum naturae persolvam". Quibus verbis dictis hastam ex corpore extraxit et confestim animam reddidit.
Hic vir uxorem nunquam duxisse fertur. Cum a civibus quibusdam reprehenderetur, quod liberos ad usum patriae non relinqueret, virtutis bellicae memor respondit natam ex se relinquere pugnam Leuctricam. Quam non modo sibi superstitem, sed etiam immortalem fore.
