perjantai 6. marraskuuta 2009

Quid viri virtus sibi voluerit

Epaminondas imperator Thebanorum, qui proelio apud Leuctra commisso Lacedaemonios devicit, clarissimus exstitit. Deinde cum Thebani iterum Lacedaemoniis bellum inferrent, Epaminondas omnium consensu denuo imperator declaratus est. Qui animos suorum religione excitandos arbitratus arma in templis affixa clam noctis silentio detraxit atque hac pia fraude persuasit militibus, cum illa abesse viderent, caelestes iter suum sequi, ut ipsis bellum gerentibus auxiliarentur. Idem cum aput Mantineam post impetum in hostes factum ipse milites suos in prima acie pugnans duceret hortareturque, Lacedaemonii facillime, quis esset, cognoverunt. Quam ob rem eum solum universi aggressi sunt Lacedaemonii; neque hi prius proeliando destiterunt, quam Epaminondan hasta percussum concidere conspexerunt.

Ast ille ubi primum animam recepit et mortiferum vulnus se accepisse animadvertit, quaesivit ex amicis circumstantibus, an clipeus salvus esset et quae pars eo temporis momento superior esset. Posteaquam clipeum suum iam in tuto esse atque Thebanos hostibus fusis praeclaram victoriam reportavisse audivit, "satis", inquit, "iam mihi vixisse videor; invictus debitum meum naturae persolvam". Quibus verbis placide dictis hastam ex corpore extrahi iussit et confestim animam reddidit.

Virum vera memoria dignum praestitit se Epaminondas non tantum in bello sed in etiam in pace. Tanta inerat in eo parsimonia, abstinentia, integritas morum, ut nihil in supellectili praeter aenum et veru haberet. Et hic vir uxorem nunquam duxisse fertur. Cum a civibus quibusdam reprehenderetur, quod liberos ad usum patriae non relinqueret, virtutis bellicae memor respondit natam ex se pugnam Leuctricam. Quam non modo sibi superstitem, sed etiam immortalem fore.

2 kommenttia:

Arto Painilainen kirjoitti...

Blogisi on ensimmäinen, jossa olen nähnyt tekstiä latinaksi. Hieno keksintö, vaikkakin sen ymmärtäjät ovat melkoisen vähissä.

Hyvää viikonloppua ja alkutalven jatkoa Sinulle.

Unknown kirjoitti...

Hyvä Kuntoguru, kiitos viestistäsi. Pitää vääntää näitä toisinaan myös latinaksi. Katsopa se juttu kyynikkofilosofi Diogenestä: se on täällä latinaksi ja suomeksi. Hyvää viikonloppua.

Juhani