sunnuntai 6. syyskuuta 2009

Non altera post hanc vita

Hegesias Cyrenaeus certam de vita morteque sententiam habuisse perhibetur. Vitam humanam expositam omnibus adversae fortunae telis plenissimam esse malorum et dolorum. A quibus incommodis mortem, quae sola esset amica universis animantibus, et nos homunculos serius aut citius abducere. Non solum corpora sed animas quoque morte dissolvi. "Mehercle", inquit sapiens ille, "mihi persuasum est optime nobis evenire, quod animae una cum corporibus exstinguantur!"

Tanta virtute oratoria sententiam suam Hegesias expressit, ut a rege Ptolomaeo de ea in scholis docere prohiberetur, cum aequo plures discipuli doctrina eius exaudita odio vitae capti essent atque sponte se occidissent.

Hegesiae fuit sodalis Theodorus, qui negans divos esse Atheos vocatus est.